monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 1
Mensuram caritas non habet, et impatientia nescit modum, et desiderium non sustinet. Unde et nos oblitae virium nostrarum, et non quid possimus, sed quid velimus tantum cogitantes, magistram cupimus docere discipulae; et ut est vulgare proverbium: Sus artium repertricem . Tu quae prima scintillam nostro fomiti subiecisti, quae ad hoc studium nos et sermone hortata es, et exemplo; et quasi gallina congregasti sub alas pullos tuos : nunc nos libere absque matre volitare patieris , et accipitris pavere formidinem, et ad omnem umbram praetervolantium avium formidare? Igitur, quod solum absentes facere possumus, querulas fundimus preces; et desiderium nostrum non tam fletibus, quam eiulatibus contestamur, ut Marcellam nostram nobis reddas, et illam mitem, illam suavem, illam omni melle et dulcedine dulciorem non patiaris apud eas esse rigidam, et tristem rugare frontem, quas affabilitate sua ad simile vitae studium provocavit.